monumenta.ch > Cassianus > sectio 2

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Cassianus, Collationes, 3, 18, 2, 2
Novimus enim nonnullos ita ad haec loca de vestris regionibus advenisse, ut cognoscendi tantummodo gratia fratrum monasteria circumirent, non ut has regulas, ob quas huc commeaverant, atque instituta susciperent, ac secedentes in cellulas conarentur ea quae vel visu vel traditione perceperant, operibus experiri. Qui mores suos ac studia quibus imbuti fuerant retentantes, ut eis exprobrari a nonnullis solet, non profectus sui gratia, sed vitandae egestatis necessitate existimati sunt provincias commutasse.